Registo
Patrocinadores
Bolsa
Newsletter
Troca de Livros
|
 |
Ajuda
Lista de tópicos
In principio Primum principium, a quo cunctae illuminationes
descendunt tanquam a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum,
Patrem scilicet aeternum, invoco per Filium eius, Dominum nostrum Iesum Christum,
ut intercessione sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et Domini
nostri Iesu Christi, et beati Francisci, ducis et patris nostri, det illuminatos
oculos mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in viam pacis illius, quae exuperat
omnem sensum; quam pacem evangelizavit et dedit Dominus noster Iesus Christus; cuius
praedicationis repetitor fuit pater noster Franciscus, in omni sua praedicatione
pacem in principio et in fine annuntians, in omni salutatione pacem optans, in omni
contemplatione ad exstaticam pacem suspirans, tanquam civis illius Ierusalem, de
qua dicit vir ille pacis, qui cum his qui oderunt pacem, erat pacificus: Rogate
quae ad pacem sunt in Ierusalem. Sciebat enim, quod thronus Salomonis non erat nisi
in pace, cum scriptum sit: In pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion.
|
 |
|
Último Artigo Adicionado |
|
|
|
Nº prod. diferentes: 0 |
|
Custo Total: 0
€ |
ver carrinho |
|